LIBER IX
XXXVIII. Negant, cum omnis natura sit aut mas aut femina aut neutrum, non debuisse ex singulis vocibus ternas figuras vocabulorum fieri, ut albus alba album; nunc fieli in multis rebus binas, ut Metellus Metella, Aemillius Aemillia, nonnulla singula, tu tragoedus, comoedus; sic esse Marcum, Numerium, at Marcam, at Numeriam non esse; dici corvum, turdum, non dici corvam, turdam; contra dici pantheram, merulam, non dici pantherum, merulum; nullius nostrum filium et filiam non apte discerni marem ac feminam, ut Terentium et Terentiam, contra deorum liberos et servorum non itidem, ut Iovis filium et filiam, Iovem et Iovam; item magnum numerum vocabulorum in hoc genere non servare analogias.
Ad haec dicimus, omnis orationis quamvis res naturae subsit, tamen si ea in usum non pervenerit, eo non pervenire verba: ideo equus dicitur et equa: in usu enim horum discrimina; corvus et corva non, quod sine usu id, quod dissimilis naturae. Itaque quaedam aliter olim ac nunc: nam et tum omnes mares et feminae dicebantur columbae, quod non erant in eo usu domestico quo nunc, et nunc contra, propter domesticos usus quod internovimus, appellatur mas columbus, femina columba.
Natura cum tria genera transit et id est usu discriminatum, tum denique apparet, ut est in doctus et docta et doctum: doctrina enim per tria haec transire potest et usus docuit discriminare doctam rem ab hominibus et in his marem ac feminam. In mare et femina et neutro neque nature maris transit neque feminae neque neutra, et ideo non dicitur feminus femina feminum, sic reliqua: itaque singuralibus ac secretis vocabulis appellati sunt.
Quare in quibus rebus non subest similis natura aut usus, in his vocabulis huiusce modi ratio quaeri non debet: ergo dicitur ut surdus vir, surda mulier, sic surdum theatrum, quod omnes tres res ad auditum sunt comparatae; contra nemo dicit cubiculum surdum, quod ad silentium, non auditum; at si fenestram non habet, dicitur caecum, ut caecus et caeca, quod omnia habent lumen habere debent.
Mas et femina habent inter se natura quandam societatem, nullam societatem neutra cum his, quod sunt diversa; inter se quoque de his perpauca sunt quae habeant quandam communitatem. Dei et servi nomina quod non item ut libera nostra transeunt, eadem est causa, quod ad usum attinet et institui opus fuit de libe ris, de reliquis nihil attinuit, quod in servis gentilicia natura non subest in usu, in nostris nominibus qui sumus in Latio et liberi, necessaria. Itaque ibi apparet analogia ac dicitur Terentius vir, Terentia femina, Terentium genus.
In preanominibus ideo non fit item, quod haec instituta ad usum singularia, quibus discernentur nomina gentilicia, ut ab numero Secunda, Tertia, Quarta in mulieribus, in viris ut Quintus, Sextus, Decimus, sic ab aliis rebus. Cum essent duo Terentii aut plures, discerendi causa, ut aliquid singulare haberent, notabant, forsitan ab eo, qui mane natus dicerentur, ut is Manius esset, qui luci, Lucius, qui post patris mortem, Postumus.
E quibus aeque cum item accidisset feminis, proportione ita appellata declinarant praenomina mulierum antiqua, Mania, Lucia, Postuma: videmus enim Maniam matrem Larum dici, Luciam Volumniam Saliorum Carminibus appellari, Postumam a multis post patris mortem etiam nunc appellari.
Quare quocumque progressa est natura cum usu vocabuli, similiter proportione propagata est analogia, cum in quibus declinatus voluntarii maris et feminae et neutri, quae voluntaria, non debeant similiter declinari, sed in quibus naturales, sint declinatus hi qui esse reperiuntur. Quocirca in tribus generibus nominum inique tollunt analogias.