LIBER IX
I. […] Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quac ingorant: in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit PERI ANOMALIAS III libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius videatur, pervidisse voluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis et dissimiles similibus esse vocabulis notatas, id quod est verum, et quod Aristarchus, de aequabilitate cum scribit eiusdem, verborum similitudinem quandam in inclinatione sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.
Sed ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem partim rationem, nom tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se quam iei credunt, quod est nata ex quadam consuetudine analogia et ex hac consuetudine item anomalia. Quare quod con suetudo ex dissmilibus et similibus verbis eorumque declinalionibus constat, neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod est ex corpore et anima.
Sed ea quae dicam quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nuam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referii debent summam): primum de copulis naturae et usuis: haec enim duo sunt quo deriguntur diversa, quod aliud est dicere esse verborum analogias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum, usus an maioris partis; tertuim de copulis personarum, qui eis debeant uti, quae sunt plures.
Alia enim populi universi, alia singulorm, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quo sine offensione non potest facere, cum poeta transilire lineas impune possit.
Populus enim in sua potestate, singuli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unus quisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam si animadvertes, intelleges, utrum dicantur analogia esse an uti oportere ea; itemque intelleges si ad analogiam usum loquendi oporteat redigere, tum dici id in populum aliter ac in singulos nec idem de omnibus dici in cum qui sit in populo.
II. Nunc iam primum dicam pro universa analogia, cur non modo non videatur esse reprehendenda, sed etiam cur in usu quodammodo sequenda; secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint quae dicta sunt contra solvi, dicam ita ut generatim comprehendam et ea quae in priore libro sunt dicta et ea quae possunt dici atque illie praeterii.
Primum quod aiunt, qui bene loqui velit consuetudinem sequi oportere, non rationem similitudinum, quod, alteram si neglegat, sine offensione facere non possit, alteram si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurum, errant, quod qui in loquendo consuetudinm qua oportet uti sequitur, eam sequitur sine ratione.
IV. Nam vocabula ac verba quae declinamus similiter, ea in consuetudine esse videmus et ad eam conferimus et, si quid est erratum, non sine ea corrigimus. Nam ut, qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus nimium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem communem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba tu dicat disparia, quod peccat redigere debemus ad ceterorum similium verborum rationem.
V. Cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est et perperam dicantur, unum dant non oportere dici, quod non sit in cosuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur, ut sit similiter, cum id faciant, ac, si quis puerorurm per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedant, contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut conpernis, si eum corrigi non concedant.
Non sequitur, ut stulte faciant qui pueris in geniculis alligent serperastra, ni eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandos non sit medicus qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus sit qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducat in meliorem.
Pictores Apelles, Protogenes, sic ali artufices egregii non reprehendundi, quod consuetudinem Miconos, Dioris, Arimmae, etiam superiorum non sunt secuti: Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam veritatem quam consuetudinem secutus?
Quod si viri sapientissimi, et in re militari et in aliis rebus multa contra veterem consuetudinem cum essent ausi, laudati, despiciendi sunt qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione.
VIII. An cum quis perperam consuerit quid facere in civitate, non modo non patiemur, sed etiam poena afficiemus, idem si quis perperam consuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine poena?
El hi qui pueros in mittum, ut discant quae nesciunt verba quemadmodum srcibant, idem barbatos qui ignorabunt verba quemadmodum oprteat dici non docebimus, ut sciant qua ratione conveniat dici?
Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa, quae leviter haerent ac sine offensione commutari possunt statim ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt.
XI. Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scaenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu: itaque solent fieri et meliora deteriora et deteriora meliora; verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poetas non modo nune dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur.
XII. Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam invitant quae est depravata, nihilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, quam in ceteris rebus mala exempla: nam quoque, cum aliqua vis urget, inviti sequemur.
XIII. Neque enim Lysippus artificum priorum potius secutus est vitiosa quam artem; sic populus facere debet, etiam singuli, sine offensione qud fiat populi.
Qui amissa non modo quaerant, sed etiam quod indcum dent, idem, ex sermone, si quid deperiit, non modo nihil impendunt ut requrant, sed etiam contra indices repugnant ne restituatur?
Verbum quod novum et ratione introductum quo minus recipiamus, vitare non debemus.
XIV. Nam ad usum in vestimentis aedificiis supellectili novitati non impedit vetus consuetudo: quem enim amor assuetudinis potius in pannis possessorem retinet, quem ad nova vestimenta traducit?
XV. An non saepe veteres leges abrogatae novis cedunt?
XVI. Nonne inusitatis formis vasorum recentibus e Graecia adlatis obliteratae antiquae consuetudinis sinorum et capularum species? His formis vocabulorum incontaminatis uti nolent quas docuerit ratio propter consuetudinem veterem? Et tantum inter duos sensus interesse volunt, ut oculis sempre aliquasfiguras supellectilis novas conquirant, contra auris expertis velint esse?