DE LINGUA LATINA

LIBER VIII

II. (...) Duo igitur omnio verborum principia, imposItio et declinatio, alterum ut fons, alterum ut rivus. Impositicia nomina esse voluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent, declinata quam plurima, quo facilius omnes quibus ad usum opus esset dicerent.

Ad illud genus, quod prius, historia opus est: nisi discendo enim aliter id non pervenit ad nos; ad reliquum genus, quod posterius, ars: ad quam opus est paucis praeceptis quae sunt brevia. Qua enim ratione in uno vocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum uti possis: itaque novis nominibus allatis in consuetudinem sine dubitatione eorum declinatus statim omnis dicit populus; etiam novicii servi empti in magna familia cito omnium conservorum nomina recto casu accepto in reliquos obliquos declinant.

Qui si non numquam offendunt, non est mirum: el enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: voluisse enim putantur singularis res notare, ut ex his in multituidinem declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos voluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent voces, ut illinc essent futurae quo declinaretur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et unae et binae dicuntur scopae, et mas et femina aquila, et recto et obliquo vocabulo vis.

Cur haec non tam sint in culpa quam putant, pleraque solvere non difficile, sed nune non necesse: non enim quin potuerint edsequi sed qui voluerint, ad hod quod propositum refert, quod nihilo minus declinari potest ab eco quod imposueunt scopa, ab eo scopae, sic alia.

III. Cause, inquam, cur esa ab impositis mominibus declinarint quam ostendi; sequitus, in quas vouerint declinari aut noluerint, tu generatim ac summatim item informem. Duo enim genera verborum, unum fecundum, quod declinado multas ex se parit disparilis formas, tu est lego legi legam, sic alia, alterum genus sterile, quod ex se parit nihil, tu est et iam vix cras magis cur.

Quarum rerum usus crat simplex, simplex ibi etiam vocabuli declinatus, ut in qua domo uns servus, uno servili opust nomine, in qua multi, pluribus. Igitur et in his rebus quae sunt nomina, quod discrimina vocis plura, propagines plures, et in his rebus quae copulae sunt ac iungunt verba, quod norn opus fuit declinari in plura, fere singulae sunt: uno enim loro alligare possis vel hominem vel eqlitim vel aliud quod, quicquid est quod cum altero potest colligairi. Sic quod dicimus in loquendo “Constul fuit Tullius et Antonius,” eodem illo “et” omnis binos consules colligare possumus, vel dicam amplius, omnia nomina, atque adeo etiam omnia verba, cum fulmentum ex una syllaba illud “et” maneat unum. Quare duce natura factumst, quae imposita essent vocabula rebus, ne ab omnibus his declinatus putaremus.

IV. Quorum generum declinationes oriantur, partes orationis sunt duae, nisi item ut Dion in tris diviserimus partes res quae verbis significantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. De his Aristoteles orationis duas partes esse dicit: vocabula et verba, tu homo et equus, et legit et currit.

Utriusque generis, et vocabuli et verbi, quaedam priora, quaedam posteriora; priora ut homo, scribit, posteriora ut doctus et docte: dicitur enim homo doctus et scribit docte. Haec sequitur locus et tempus, quod neque homo nec scribit potest sine loco et tempore esse, ita tu magis sit lous homini coniunctus, tempus scriptioni.

Cum de his nomen sit primum (prius enim nomen est quam vcrbum temporale et reliqua posterius quam nomen et verbum), prima igitur nomina: quare de eorum declinatione quam de verborum ante dicam.

V. Nomina declinantur aut in earum rerum discrimina, quarum nomina sunt, ut ab Terentius Terentia, aut in eas res extrinsecus, quarum ea nomina non sunt, ut ab equo equiso. In sua discrimina declinantur aut propter ipsius rei naturam de qua dicitur aut propter illus usum qui dicit. Propter ipsiuis rei discrimina, aut ab toto aut a parte. Quae toto, declinata sunt aut propter multitudinem aut propter exiguitatem. Propter exiguitatem, ut ab homine homunculus, ab capite capitulum; propter multitudinem, ut ab homine homines; ab eo abeo quod alii dicunt cervices et id Hortensius in poematis cervix.

Quae a parte declinata, aut a corpore, ut a mamma mammosae, a mamu manubria, aut ab animo, ut a prudentia prudentes, ab ingenio ingeniosi. Haec sine agitationibus; at uibi motus maiores, item ab animo aut a corpore, ut ab strenuitate et nobilitate strenui et nobiles, sic a pugnando et currendo pugiles et cursores. Ut aliae declinationes ab animo, aliae a corpore, sic aliae quae extra hominem, ut pecuniosi, agrarii, quod foris pecunia et ager.

VI. Propter eorum qui dicunt usum declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset, cum vocaret, cum daret, cum accusaret, sic alia eiusdem modi discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. Sine controversia sunt obliqui, qui nascuntur a recto: unde rectus an sit casus sunt qui quaerant. Nos vero sex habemus, Graeci quinque: quis vocetur, ut Hercules; quemadmodum vocetur, ut Hercule; quo vocetur, ut ad Herculem; a quo vocetur, ut ab Hercule; cui vocetur, ut Herculi; cuius vocetur, ut Herculis.