LIBER XI
De homine et portentis

l. De homine et partibus eius

1. Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt.

2. Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; GUE enim Graece terra dicitur.

3. Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi. Vnde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt.

4. Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut [et] in Genesi dicitur (2,7): 'Et creavit Deus hominem de humo terrae.' Abusive autem pronuntiatur ex utraque substancia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo.

5. Graeci autem hominem ANTHROPON appellaverunt, eo quod sursum spectet sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit (Met. 1,84) :

Pronaque cum spectant animalia cetera terram,

os homini sublime dedit caelumque videre

iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Qui ideo erectus caelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat veluti pecora, quae natura prona et ventri oboedientia finxit.

6. Duplex est autem homo: interior et exterior. Interior homo anima, [etl exterior homo corpus.

7. Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Vnde et Graece ventus ANEMOS dicitur, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quia iam in genetricis utero vivit.

8. Non est igitur aer inima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam.

9. Spiritum idem esse quod animam Evangelista pronuntiat dicens (Ioh. 10,18): 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi eam.' De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus Evangelista ita protulit, dicens (loh. 19,30): 'Et inclinato capite emisit spiritum”.

10. Quid est enim emittere spiritum nisi quod animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit: spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod inspiret in corpore.

11. ltem animum idem esse quod animam; sed anima vitae est, animus consilii. Vnde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare: unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit.

12. Mens autem vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit. Vnde et inmemores amentes. Qua propter non anima, sed quod excellit in anima mens vocatur, tamquam caput eius vel oculus. Vnde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiunta sunt animae ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima.

13. Nam et memoria mens est, unde et inmemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum iudicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit, unde et sentencia nomen accepit.

14. Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum.

15. Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur.

16. Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, cuius quid debetur conpage resoluta.

17. Caro autem et corpus diversa significant. In carne semper corpus est, non semper corpore caro. Nam caro est quae vidit, idem et corpus. Corpus, quod non vidit, idem non caro. Nam corpus dici aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. lnterdum et cum vita corpus, et non caro, ut herba et lignum.

18. Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt.

19. Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Vnde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis.

20. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem fieri quidam adseverant aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc conmixtione similis materiae visum dantes.

21. Visus dictus, quod vivacior sit ceteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter cetera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant; ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus, 'vide' dicamus; veluti cum dicimus: 'Vide quomodo sonat,' 'vide quomodo sapit,' sic et cetera.

22. Auditus appellatus, quod voces auriat; hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris adtactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus adficiatur. Gustus a gutture dictus.

23. Tactus, eo quod pertractet et tangat et per ornnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse; nam aut extrinsecus venit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur.

24. Vnicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod videndum est, oculis capitur, quod audiendum est, auribus: mollia et dura tactu aestimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur.

25. Prima pars corporis caput; datumque illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo omnis vigendi causa oriatur. lbi enim omnes sensus apparent. Vnde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit.

26. Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in ua caesaries vertitur; unde et nuncupatur.

27. Calvaria ab ossibus calvis dicta, per defectionem; et neutraliter pronuntiatur. Obcipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capiti retrorsum.

28. Capilli vocati quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. Pilos autem dictos a pelle, qua prodeunt ; sicut el pilo dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur.

29. Caesaries a caedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim tonsum decet, mulierem non decet.

30. Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant, unde et XEIREIN tondere [dicunt). Inde et cirri vocantur, quod etiam idem Graeci MALLON vocant.

31. Crines proprie mulierum sunt. Dictae autem crines eo quod vittis discernantur. Vnde et discriminalia dicuntur, a quibus divisae religantur.

32. Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subiacent. Quae ideo sic nuncupantur quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam intervallis mutantur.

33. Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio.

34. Vultus vero dictus, eo quod per eum animi voluntas ostenditur. Secundurn voluntatem enirn in varios motus mutatur, unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu; vultus autem animorum qualitatem significas.

35. Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec irnago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est.

36. Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occulant, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habeant, id est secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui proponendo refundant.

37. Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi; ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterca pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant: vocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio.

38. Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum pupillae.

39. Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut (et] apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno coniventibus tamquam involuti quiescant latentes.

40. In summitate autem palpebrarum locis, quibus se utraque clausa contingunt, extant adnati ordine servato capilli tutelam oculis ministrantes, ne inruentes facile iniurias excipiant et ex eo noceantur, ut pulveris vel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum.

41. Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas; alii existimant ideo quod Graecci dakrua vocant.

42. Cilia sunt tegmina quibus operiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia superposita sunt ciliis ; quae idcirco pilis vestita sunt ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Intercilium vero est medium illud inter supercilia quod sine pilis est.

43. Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graece barbae. Hinc et genae, quod inde incipiant gigni barbae.

44. Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci MULA appellant, sive quod sint supra maxillas.

45. Maxillae per diminutionem a malis; sicuti paxillus a palo, taxillus a talo. Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quo et nomen factum. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mullierum.

46. Aurium inditum nomen a vocibus auriendis, unde et Vergilius (Aen.4,359):

Vocemque his auribus ausit.

Aut quia vocem ipsam Graeci AUDEN vocant, ab auditu; per inmutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit quo sensum excipiant audiendi. Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant, unde et bipinnis et pinna.

47. Nares idcirco nominantur quia per eas vel odor vel spiritus nare non desinit, sive quia nos odore admonent ut norimus aliquid ac sciamus. Vnde et e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. OIfccisse enim scisse veteres dicebant. Terentius (Adelph. 397):

Ac non totis sex mensibus

prius olfecissent, quam ille quidquam coeperit.

48. Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; extremitas eius pirula, a formula pomi piri; quae vero dextra laevaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine: medium autem interfinium.

49. Os dictum, quod per ipsum quasi per ostium el cibos intus mittimus et sputum foris proicimus; vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntur sermones.

50. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus; quod inferius, eo quod grossior sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt.

51. Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et vocalem efficit sonum.

3. De portentis

l. Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Vnde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant.

2. Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere,monstrare ac praedicare aliqua futura videntur.

3. Nam portenta dicta perhibent a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent, sive quod statim monstrent quid appareat; et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur.

4. Quaedam autem portentorum creaciones in significationibus futuris constituta videntur. Vult enim deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut et per somnos et per oracula, qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est.

5. Xerxen quippe vulpis ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diversarum bestiarum, sed viventes, significasse repentinam regis interfectionem: supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae in significationibus dantur non diu vivunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt. 6. Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur, sicut fertur in Vmbria mulierem peperisse serpentem. Vnde Lucanus (1,563):

Matre mque suus conterruit infans.

Portentuosa vero levem sumunt mutationem, exempli causa cum sex digitis nati.

7. Portenta igitur vel portentuosa existunt alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Tityon in novem iugeribus iacens, Homero testante: alia parvitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci pygmaeos vocant, eo quod sint statura cubitales. Alii a magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes.

8. Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, vel pes a pede. Alii a decisione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios vocant. Alia praenumeria, quando solum caput aut crus nascitur.

9. Alia, quae in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut ex Pasiphaë memorant genitum Minotaurum; quod Graeci µ vocant. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore vel in fronte, aures supra tempora: vel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen habuisse.

10. Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum inmaturam et intemperatam creationem, sicut hi qui dentati nascuntur sive barbati ve] canˇ. Alia conplexu plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus (§ 5) in Alexandro multiforme portentum.

11. Alia conmixtione generis, ut ANDROGUINOI et HERMAFRODITAI vocantur. Hermaphroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. HERMES; quippe apud Graecos masculus, AFRODITE femina nuncupatur. Hi dexteram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo et gignunt et pariunt.

12. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, et cetera.

13. Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos GUEGUENEIS existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra inmensa mole et similes sibi genuerit. enim terra appellatur: GUENOS genus; licet et terrae filios vulgus vocat: quorum genus incertum est.

14. Falso autem opinantur quidam inperiti de Scripturis sanctis praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est nimium grandes et fortes viros, de quibus terra conpleta est.

15. Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur. Hi in India nascuntur.

16. Cyclopes quoque eadem India gignit; et dictos Cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et AGRIOFAGUITAI dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt.

17. Blemmyas in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris.

18. In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis avenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, invicem sermonis utentes nutum sive motum.

19. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. PAN enim Graeco sermone omne, OTA aures dicuntur.

20. Artabatitae in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur: quadragesimum aevi annum nullus supergreditur.

21. Satyri homunciones sunt aduncis naribus; cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus vidit. Qui etiam interrogatus Dei servo respondisse fertur dicens (Hieron. Vit. Paul. erem. 8): 'Mortalis ego sum unus ex accoIis heremi, quos vario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.'

22. Dicuntur idam et silvestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios vocant.

23 Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili: quos inde SKIOPODAS Graeci vocant, eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur.

24. Antipodes in Libya plantas versas habent post crura et octonos digitos in plantis.

25. Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes.

26. In India ferunt esse gentem quae MAKROBIOI nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito pygmaeos vocant, de qua supra diximus, (§ 7). Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus oceanus.

27. Perhibent [et) in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt, et octavum vitae annum non excedunt.

28. Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset.

29. Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus, quae aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum quem invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant ut vertere eos putarentur in lapides.

30 . Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, ex parte volucres, habientes alas et ungulas : quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebant. Quae inlectos navigantes sub cantu in naufragium trahebant.

31. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt.

32. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrari aestimant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit.

33. Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est infantiam, iuventutem et senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum putant quasi KREOBOROS, id est carnem vorans.

34. Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus.

35. Nam hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium, dicens (De fid. 1,4): 'Haeresis enim velut quaedam hydra fabularum vulneribus suis crevit; et dum saepe reciditur, pullulavit igni debita incendioque peritura.'

36. Fingunt et Chimaeram triformem bestiam: ore leo, postremis partibus draco, media caprea. Quam quidam Physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis Ieones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellorophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse.

37. Centauris autem species vocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt, sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde Centauros fictos adseruerunt.

38 . Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius (Artí. Am. 2,24):

Sem ibovemque virum, semivirumque bovem.

39. Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur; sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur.