DE ORATORE LIB. 1. XXXII-XXXIV
XXXII. [144] Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur; in qua praecipitur primum, tu pure et Latine loquamur; deinde ut plane et dilucide; tum ut ornate; post ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singu larumque rerum praecepta cognoram. [145] quin etiam, quae maxime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi uideram. nam de actione et de memoria quaedam breuia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram. in his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina uersatur, quam ego si nihil dicam adiuuare, mentiar. habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret. [146] uerum ego hanc uim intellego esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam obseruasse atque id egisse; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si minus necessarium ab bene dicendum, tamen ad cognoscendum non inliberale. [147] et exercitatio quaedam suscipienda uobis est; quamquam uos quidem iam pridem estis in cursu : sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.
[148]Hanc ipsam, inquit Sulpicius, nosse uolumus; ac tamen ista, quae abs te breuiter de arte decursa sunt, audire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita. uerum illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus.
XXXIII. [149] Equidem probo ista, Crassus inquit, quae uos facere soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum, quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad ueritatem accommodate; sed plerique in hoc uocem modo, neque eam scienter, et uiris exercent suas et linguae celeritatem incitant uerborumque frequentia delectantur. in quo fallit eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere solere. [150] uere enim etiam illud dicitur, peruerse dicere homines peruerse dicendo facillime consequi. quam ob rem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum,paratius atque accuratius dicere. caput autem est, quod, ut uere dicam, minime facimus : est enim magni laboris, quem plerique fugimus: quam plurimum scribere. stilus optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister; neque iniuria. nam si subitam et fortuitam orationem commentatio et cogitatio facile uincit, hanc ipsam profecto adsidua ac diligens scriptura superabit. [151] omnes enim, siue artis sunt loci siue ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt; om nesque sententiae uerbaque omnia, quae sunt cuiusque gene ris maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est; tum ipsa conlocatio conformatioque uerborum perficitur in scribendo, non poëtico, sed quodam oratorio numero et modo. [152] haec sunt, quae clamores et admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, etiam si uehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur. et qui a scribendi consuetudine ad dicendum uenit, hanc adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse uideantur; atque etiam, si quando in dicendo scri ptum attulerit aliquid, quum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur. [153] ut concitato nauigio, quum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa nauis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, quum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et ui concitata.
XXXIV. [154] In cotidianis autem commentationibus equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C. Carbonem, nostrum illum inimicum, solitum esse uti sciebam, ut aut uersibus propositis quam maxime grauibus aut oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem ipsam, quam legissem, uerbis aliis quam maxime possem lectis, pronuntiarem. sed post animaduerti hoc esse in hoc uiti, quod ea uerba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius uersus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem: ita, si eisdem uerbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consuescerem. [155] postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem. quibus lectis hoc adsequebar, ut, quum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis uerbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam uerba imitando, quae noua nostris essent, dum modo essent idonea. [156]iam uocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum similes uelimus esse. intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala
consue tudine ad aliquam deformitatem prauitatemque ueniamus. [157] exercenda est etiam memoria ediscendis ad uerbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis. atque in ea exer citatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte traditur. educenda deinde dictio est ex hac domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in puluerem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus uisus hominum et periclitandae uires ingeni, et illa commentatio inclusa in ueritatis lucem proferenda est. [158] legendi etiam poëtae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et peruolutandi et exercitationis causa 1audandi, inter pretandi, corrigendi, uituperandi, refellendi; disputandumque de omni re in contrarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile uideri possit, eliciendum, [atque dicendum]; [159] perdiscendum ius ciuile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum, foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. effudi uobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem uobis percontantibus respondisset.